- PORPHYRIUS
- I.PORPHYRIUSEpiscopus Gazensis, A. C. 400. ab Ethnicis gravia passus, patienter illa tulit. Cum postea impetrâsset, ab Arcadio Imperatore, ut Marnaeidoleium celeberrimum Gazaedestrueretur, neque id a ministris Caesareis pecuniâ corruptis effectui daretur, Constantinopolim profectus, quod petebat, obtinuit. Morer. Diction. Hist.II.PORPHYRIUSPseudo Episcopus Antiochenus, vitiis infamis, post S. Flavianum, A. C. 404. se intrusit: saevus dein in incolas, militibus pecuniâ corroptis, illos ad sacrasua coegit. Obiit A. C. 408. surrogatô ei Alexandrô. Theodoret. l. 5. Baronius in Annalib. Item auctor Panegyrici Constantini, versibus constantos' Scripsit in exilio, unde revocatus est. Prodiit hoc striptum, A. C. 1595. Hieron. in Chron. Fulgent. Mythol. l. 2. Beda de arte metri. Rabanus Maur. Prol. l. de laud. S. Crucis. Baron. A. C. 325. n. 90. 2. edit.III.PORPHYRIUScognomen Clodii albini Imperatoris de quo sic Iul. Capitolin. c. 5. Quum pueri eius familiae russulis fasciolis colligarentur, quod forte lote atque udae essent russulae fasoiolae, quas mater praegnans paraveras pur pureâ matris illigatus est fasciâ unde illiiocô nutricis etiam Porphyrii nomen inditum est. Quae atque alia, signa futuri Imperii fuêre. Nempe color purpureus quoquô modô infanti admotus, spem faciebat regiae fortunae: quia πορφύρα seu purpura Imperii erat symbolum, et propria Imperatorum, ut notum ex Historia et Codice. Unde institutum postea ab Imperatoribus Constantinopol. ut Augustae liberos non parereat, nisi πορφύρᾳ, inpurpura; quem morem Nicetas Choniates aperit, l. 5. et Luithprandus, l. 1. c. 1. Indidem est, quod apud Scriptores Historiae Augustae inter omina Imperii, quae frequentissima ibi, semper fere purpureum quiddam inventitur. Vide in Diadumono; c. 3. sic Aureliano, c. 4. omen Imperii fecerunt crepundia purpurea, etc. Apud Hieremiam Prophetam Lamentationum, c. 4. v. 5. ol οἱ τιθηνούμενοι ἐπὶ κόκκων, non de regiis infantibus dicitur, sed de iis, qui in summis deliciis educantur. Vetus tamen Interpres vertit, qui nutriebantur in croceis; quod potest referri ad exquisitiorem ciborum paratum. Nam et a colore cibum commendari, discimus ex Aristophane, in Equitibus, ubi ἔτνος ἔυχρων: sed refellit id Hebraica veritas. sic in Antipatri Epigramm.Η᾿ καὶ ἐτ᾿ ἐκ βρέρεος κοιμωμένη Α᾿ντιοδημὶςΠορφυρίων Παφίης νοςςὶς ἐπὶ κροκίδων.Etiam moris infantibus fuit, appendere ςτήμονα κόκκινον, filum purpureum, ut narrat Chrysostomus. Hamil. 13. in 1. Cor. sed eius rei praeter ornatum alia fuit, causa, quam lege apud sanctissimum illum Virum. Casaubon. ad l. c. Vide quoque supra in voce Porphyra.IV.PORPHYRIUSphilosophus Tyrius, clarâ ortus prosapiâ, a puero usus praeceptore Longinô, vitô doctissimô. Sub finem saeculi 3. Prius Malchus vocabatur, deinde ob vestem regiam purpuream, quâ ob nobilitatem utebatur, Porphyrius a Sophista Longino, qui eius in Rhetoricis Praeceptor erat, dictus est. Romam posted profectus Plotinum audivit, una cum Origene et Ameho condiscipulis. Inde in Siciliam navigans, apud Lilybaeum morbô correptus, a Plotino magistro, qui eo se contulerat, et praesenti et philosophicâ oratione recreatus est, adeo ut statim convaluerit, moxque Romam si mulrepetens, ibidem obiit, sub finem Imperii Diocletiani, ut videtur quibusdam, relictis operibus, inquibus contraria et pugnantia inter se videtur asserere. Causa putanda est, quod, quae prius probaverat, ea postea retractaverit. Eum Christianum primo fuisse, scribunt Augustin. l. 10. de Civ. Dei, c. 26. 27. Socrates, alii; postea vero, quod correctionis impatiens esset, descivisse. Lactantius, l. 5. c. 2. et 4. duorum meminit Philosophorum, qui contra Christianos scripserint, quorum prior sine dubio hic Porphyrius fuit. Videinfra. Describit cum, velut sub velo Philosophi omnibus vitiis coopertum, avarum simul acluxuriosum, quique oplbus suis ipsos Iudices corruptos habuerit in potestate. Eius opera sunt, de Divinis nominibus liber unus. De Principiis, due. De Materia, 6. De Anima, 5. De Animalium abstinentia, 4. De Cognoscendo se ipsum, 4. Quod una fuerit Platonis Aristotelisque secta, libb. 7. In Historiam Iuliani Chaldaet Philosophi, libri quatuor. Contra Christianos, libri quindecim. Vitae Philosophorum In Dialecticam Isagoge, alique complura. Floruit Aureliani Caesaris temporibus, usque ad Tacitum et Probum Imperatores Suidas. Adversus autem libros, quos contra nos edidit, Methodius, Eusebius, et Apollinaris 30. voluminibus apologiam edidêre, Hieronymus. Vide illum in praf. Catal. Script. Eccles. Cyrill. l. 1. contr. Iulian. Theodoret. Suidam, Scaligerum, Voss. de Hist. Graec. p. 243. Et ionsium, de Script. Hist. Phil. l. 3. c. 15. Plura quoque legi possunt apud Eunapium, qui vitam Porphyrii a nemine editam primus literis mandavit, et Cl. Virum L. Holstenium, tract. de vita et script. Porphyrii, quae olim combusta, Theodosii M. iussu A. C. 448. esse, patet ex Actis Concil. Ephesini. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.